Nehemiah 11:1-12

Vulgate(i) 1 habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus 2 benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem 3 hii sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israhel sacerdotes Levitae Nathinnei et filii servorum Salomonis 4 et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis Iuda Athaias filius Aziam filii Zacchariae filii Amariae filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares 5 Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius Adaia filius Ioiarib filius Zacchariae filius Silonites 6 omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes 7 hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Masia filius Ethehel filius Isaia 8 et post eum Gabbai Sellai nongenti viginti octo 9 et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius Sennua super civitatem secundus 10 et de sacerdotibus Idaia filius Ioarib Iachin 11 Saraia filius Elcia filius Mesollam filius Sadoc filius Meraioth filius Ahitub princeps domus Dei 12 et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaia filius Ieroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariae filius Phessur filius Melchiae