Matthew 2:1-3

Vulgate(i) 1 cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam 2 dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum 3 audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo