Matthew 27:60-66

Vulgate(i) 60 et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit 61 erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum 62 altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum 63 dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam 64 iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore 65 ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis 66 illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus