Matthew 27:52-54

Vulgate(i) 52 et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt 53 et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis 54 centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste