Matthew 24:38-42

Vulgate(i) 38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe 39 et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis 40 tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur 41 duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur 42 vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit