Matthew 24:23-28

Vulgate(i) 23 tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere 24 surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi 25 ecce praedixi vobis 26 si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere 27 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis 28 ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae