Matthew 17:10-12

Vulgate(i) 10 et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire 11 at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia 12 dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis