Matthew 16:22-25

Vulgate(i) 22 et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc 23 qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum 24 tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me 25 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam