Matthew 10:12-18

Vulgate(i) 12 intrantes autem in domum salutate eam 13 et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur 14 et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris 15 amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati 16 ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae 17 cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos 18 et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus