Joshua 24:21-25

Vulgate(i) 21 dixitque populus ad Iosue nequaquam ita ut loqueris erit sed Domino serviemus 22 et Iosue ad populum testes inquit vos estis quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei responderuntque testes 23 nunc ergo ait auferte deos alienos de medio vestrum et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israhel 24 dixitque populus ad Iosue Domino Deo nostro serviemus oboedientes praeceptis eius 25 percussit igitur Iosue in die illo foedus et proposuit populo praecepta atque iudicia in Sychem