John 7:40-53

Vulgate(i) 40 ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta 41 alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit 42 nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus 43 dissensio itaque facta est in turba propter eum 44 quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus 45 venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum 46 responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo 47 responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis 48 numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis 49 sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt 50 dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis 51 numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat 52 responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit 53 et reversi sunt unusquisque in domum suam