John 3:6-8

Vulgate(i) 6 quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est 7 non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo 8 Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu