John 3:24-36

Vulgate(i) 24 nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes 25 facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione 26 et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum 27 respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo 28 ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum 29 qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est 30 illum oportet crescere me autem minui 31 qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est 32 et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit 33 qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est 34 quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum 35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius 36 qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum