John 18:3-6

Vulgate(i) 3 Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armis 4 Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem quaeritis 5 responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis 6 ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram