John 11:47-49

Vulgate(i) 47 collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit 48 si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem 49 unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam