Job 36:8-13

Vulgate(i) 8 et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis 9 indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint 10 revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate 11 si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria 12 si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia 13 simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint