Job 29:7-25

Vulgate(i) 7 quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi 8 videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant 9 principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo 10 vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat 11 auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi 12 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor 13 benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum 14 iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo 15 oculus fui caeco et pes claudo 16 pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam 17 conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam 18 dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies 19 radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea 20 gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur 21 qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum 22 verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum 23 expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum 24 si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram 25 si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator