Vulgate(i)
 1  habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur
 2  ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur
 3  tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis
 4  dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios
 5  terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est
 6  locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum
 7  semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis
 8  non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena
 9  ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes
 10  in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius
 11  profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem
 12  sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae
 13  nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium
 14  abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum
 15  non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius
 16  non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro
 17  non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri
 18  excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis
 19  non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur
 20  unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae
 21  abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet
 22  perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius
 23  Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius
 24  ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit
 25  qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura
 26  quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus
 27  tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit
 28  et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia