Jeremiah 13:17-20

Vulgate(i) 17 quod si hoc non audieritis in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam quia captus est grex Domini 18 dic regi et dominatrici humiliamini sedete quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae 19 civitates austri clausae sunt et non est qui aperiat translata est omnis Iudaea transmigratione perfecta 20 levate oculos vestros et videte qui venitis ab aquilone ubi est grex qui datus est tibi pecus inclitum tuum