Romans 9:2-4

Vulgate(i) 2 quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo 3 optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem 4 qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa