James 3:5-9

Vulgate(i) 5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit 6 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna 7 omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana 8 linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero 9 in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt