James 3:5 Cross References - Vulgate

5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit

Exodus 5:2

2 at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam

Exodus 15:9

9 dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea

2 Kings 19:22-24

22 cui exprobrasti et quem blasphemasti contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos contra Sanctum Israhel 23 per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani et succidi sublimes cedros eius electas abietes eius et ingressus sum usque ad terminos eius saltum Carmeli eius 24 ego succidi et bibi aquas alienas et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas

Job 21:14-15

14 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus 15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum

Job 22:17

17 qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum

Psalms 10:3

3 quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi

Psalms 12:2-4

2 frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt 3 disperdat Dominus omnia labia dolosa linguam magniloquam 4 qui dixerunt linguam nostram roboremus labia nostra nobiscum sunt quis dominus noster est

Psalms 17:10

10 adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe

Psalms 52:1-2

1 victori ab erudito David cum venisset Doec Idumeus et adnuntiasset Saul dicens ei venit David in domum Achimelech quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die 2 insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum

Psalms 73:8-9

8 propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis 9 et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso

Proverbs 12:18

18 est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est

Proverbs 15:2

2 lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam

Proverbs 18:21

21 mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius

Jeremiah 9:3-8

3 et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt dicit Dominus 4 unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam quia omnis frater subplantans subplantabit et omnis amicus fraudulenter incedet 5 et vir fratrem suum deridebit et veritatem non loquentur docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ut inique agerent laboraverunt 6 habitatio tua in medio doli in dolo rennuerunt scire me dicit Dominus 7 propterea haec dicit Dominus exercituum ecce ego conflabo et probabo eos quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei 8 sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est in ore suo pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias

Jeremiah 18:18

18 et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non adtendamus ad universos sermones eius

Ezekiel 28:2

2 fili hominis dic principi Tyri haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum et dixisti Deus ego sum et in cathedra Dei sedi in corde maris cum sis homo et non Deus et dedisti cor tuum quasi cor Dei

Ezekiel 29:3

3 loquere et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Pharao rex Aegypti draco magne qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis meus est fluvius et ego feci memet ipsum

Daniel 3:15

15 nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea

Daniel 4:30

30 responditque rex et ait nonne haec est Babylon magna quam ego aedificavi in domum regni in robore fortitudinis meae et in gloria decoris mei

2 Peter 2:18

18 superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur

Jude 1:16

16 hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa

Revelation 13:5-6

5 et datum est ei os loquens magna et blasphemiae et data est illi potestas facere menses quadraginta duo 6 et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen eius et tabernaculum eius et eos qui in caelo habitant

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.