Isaiah 40:1-11

Vulgate(i) 1 consolamini consolamini populus meus dicit Deus vester 2 loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta est malitia eius dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis 3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite in solitudine semitas Dei nostri 4 omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas 5 et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est 6 vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri 7 exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere faenum est populus 8 exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in aeternum 9 super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester 10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium eius dominabitur ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo 11 sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit