Isaiah 38:16-20

Vulgate(i) 16 Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me 17 ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea 18 quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam 19 vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam 20 Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini