Isaiah 11:5-9

Vulgate(i) 5 et erit iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium renis eius 6 habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos 7 vitulus et ursus pascentur simul requiescent catuli eorum et leo quasi bos comedet paleas 8 et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet 9 non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquae maris operientes