Hebrews 9:10-23

Vulgate(i) 10 solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis 11 Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis 12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa 13 si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis 14 quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi 15 et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis 16 ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris 17 testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est 18 unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est 19 lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit 20 dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus 21 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit 22 et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio 23 necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis