Hebrews 1:2-5

Vulgate(i) 2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula 3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis 4 tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit 5 cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium