Genesis 3:9-13

Vulgate(i) 9 vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es 10 qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me 11 cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti 12 dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi 13 et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae respondit serpens decepit me et comedi