Genesis 37:18-24

Vulgate(i) 18 qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere 19 et mutuo loquebantur ecce somniator venit 20 venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua 21 audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat 22 non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo 23 confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita 24 miseruntque in cisternam quae non habebat aquam