Genesis 34:25-31

Vulgate(i) 25 et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis 26 Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam 27 quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri 28 oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant 29 parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas 30 quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea 31 responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra