Vulgate(i)
1 cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar
2 cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui
3 at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios
4 deditque illi Balam in coniugium quae
5 ingresso ad se viro concepit et peperit filium
6 dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan
7 rursumque Bala concipiens peperit alterum
8 pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim
9 sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit
10 qua post conceptum edente filium
11 dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad
12 peperit quoque Zelpha alterum
13 dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser
14 egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui
15 illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui
16 redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa
17 et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit filium quintum
18 et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar
19 rursum Lia concipiens peperit sextum filium
20 et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius Zabulon
21 post quem peperit filiam nomine Dinam