Genesis 27:8-11

Vulgate(i) 8 nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis 9 et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur 10 quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur 11 cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis