Vulgate(i)
1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram
2 quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue
3 Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim
4 at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae
5 deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac
6 filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem
7 fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni
8 et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum
9 et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre
10 quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius
11 et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis
12 hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae
13 et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam
14 Masma quoque et Duma et Massa
15 Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma
16 isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum
17 anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum
18 habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit