Genesis 17:19-21

Vulgate(i) 19 et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum 20 super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam 21 pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero