Genesis 15:8-17

Vulgate(i) 8 at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam 9 respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam 10 qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit 11 descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram 12 cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum 13 dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis 14 verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec egredientur cum magna substantia 15 tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona 16 generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus 17 cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas