Vulgate(i)
21 egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi
22 obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat
23 viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est
24 si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas
25 argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus
26 sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum
27 et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes
28 principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale
29 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum
30 omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt
31 dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
32 implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina
33 ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest
34 dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan
35 ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant