Exodus 16:23-30

Vulgate(i) 23 qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quae coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane 24 feceruntque ita ut praeceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eo 25 dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agro 26 sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenietur 27 venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt 28 dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam 29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo 30 et sabbatizavit populus die septimo