Vulgate(i)
10 avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas
11 ubi multae sunt opes multi et qui comedant eas et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis
12 dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat saturitas autem divitis non sinit dormire eum
13 est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae conservatae in malum domini sui
14 pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit