Ecclesiastes 5:10-12

Vulgate(i) 10 avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas 11 ubi multae sunt opes multi et qui comedant eas et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis 12 dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat saturitas autem divitis non sinit dormire eum