Deuteronomy 2:30-32

Vulgate(i) 30 noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides 31 dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam 32 egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iesa