Vulgate(i)
1 sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque custodias omnia mandata eius quae ego praecipio tibi hodie faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quae versantur in terra
2 venientque super te universae benedictiones istae et adprehendent te si tamen praecepta eius audieris
3 benedictus tu in civitate et benedictus in agro
4 benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum greges armentorum et caulae ovium tuarum
5 benedicta horrea tua et benedictae reliquiae tuae
6 benedictus eris et ingrediens et egrediens
7 dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua
8 emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum benedicetque tibi in terra quam acceperis
9 suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius
10 videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te et timebunt te
11 abundare te faciet Dominus omnibus bonis fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum fructu terrae tuae quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret tibi
12 aperiet Dominus thesaurum suum optimum caelum ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo benedicet cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies
13 constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui quae ego praecipio tibi hodie et custodieris et feceris
14 ac non declinaveris ab eis nec ad dextram nec ad sinistram nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos
15 quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata eius et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istae et adprehendent te
16 maledictus eris in civitate maledictus in agro
17 maledictum horreum tuum et maledictae reliquiae tuae
18 maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae armenta boum tuorum et greges ovium tuarum
19 maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens
20 mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quae facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me
21 adiungat Dominus tibi pestilentiam donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam
22 percutiat te Dominus egestate febri et frigore ardore et aestu et aere corrupto ac robigine et persequatur donec pereas
23 sit caelum quod supra te est aeneum et terra quam calcas ferrea
24 det Dominus imbrem terrae tuae pulverem et de caelo descendat super te cinis donec conteraris
25 tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos per unam viam egrediaris contra eos et per septem fugias et dispergaris per omnia regna terrae
26 sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae et non sit qui abigat
27 percutiat te Dominus ulcere Aegypti et parte corporis per quam stercora digeruntur scabie quoque et prurigine ita ut curari nequeas
28 percutiat te Dominus amentia et caecitate ac furore mentis
29 et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris et non dirigas vias tuas omnique tempore calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te
30 uxorem accipias et alius dormiat cum ea domum aedifices et non habites in ea plantes vineam et non vindemies eam