Deuteronomy 10:2-4

Vulgate(i) 2 et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca 3 feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus 4 scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba decem quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi