Vulgate(i)
11 et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat
12 et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem sibi manus ut visum recipiat
13 respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem
14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum
15 dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel
16 ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati
17 et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto
18 et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum recepit et surgens baptizatus est
19 et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot
20 et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei
21 stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum