Acts 5:24-28

Vulgate(i) 24 ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret 25 adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum 26 tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur 27 et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum 28 dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius