Acts 24:19-21

Vulgate(i) 19 quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me 20 aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio 21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis