Acts 16:19-24

Vulgate(i) 19 videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes 20 et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei 21 et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani 22 et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi 23 et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos 24 qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno