2 Kings 12:10-12

Vulgate(i) 10 cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazofilacio ascendebat scriba regis et pontifex effundebantque et numerabant pecuniam quae inveniebatur in domo Domini 11 et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu eorum qui praeerant cementariis domus Domini qui inpendebant eam in fabris lignorum et in cementariis his qui operabantur in domo Domini 12 et sarta tecta faciebant et in his qui caedebant saxa et ut emerent ligna et lapides qui excidebantur ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quae indigebant expensa ad muniendam domum