2 Chronicles 20:6-13

Vulgate(i) 6 ait Domine Deus patrum nostrorum tu es Deus in caelo et dominaris cunctis regnis gentium in manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere 7 nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terrae huius coram populo tuo Israhel et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum 8 habitaveruntque in ea et extruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo dicentes 9 si inruerint super nos mala gladius iudicii pestilentia et fames stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum et clamabimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvosque facies 10 nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir per quos non concessisti Israheli ut transirent quando egrediebantur de Aegypto sed declinaverunt ab eis et non interfecerunt illos 11 e contrario agunt et nituntur eicere nos de possessione quam tradidisti nobis 12 Deus noster ergo non iudicabis eos in nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quae inruit super nos sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te 13 omnis vero Iuda stabat coram Domino cum parvulis et uxoribus et liberis suis