2 Chronicles 15:15-19

Vulgate(i) 15 omnes qui erant in Iuda cum execratione in omni enim corde suo iuraverunt et in tota voluntate quaesierunt eum et invenerunt praestititque eis Dominus requiem per circuitum 16 sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi quod omne contrivit et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron 17 excelsa autem derelicta sunt in Israhel attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius 18 ea quae voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem 19 bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa