1 Timothy 5:4-8

Vulgate(i) 4 si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo 5 quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die 6 nam quae in deliciis est vivens mortua est 7 et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint 8 si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior